

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 18: Versus 3
Vidua autem.Haec vidua potest habere similitudinem Ecclesiae, quae desolata videtur donec veniat Dominus, qui tamen in secreto etiam nunc curam ejus gerit.Vindica me.Cum justi pro persecutoribus orare moneantur, tamen de malis salva justitia hanc vindictam expetunt: ut pereant omnes mali, vel conversi ad justitiam, vel amissa per supplicium potestate quam nunc contra bonos quandiu hoc ipsum bonis expedit vel temporaliter aliquid possunt. Quem finem cum justi venire desiderant, quamvis pro inimicis orent, tamen non absurde vindictam desiderare dicuntur.